- BERNBURGUM
- BERNBURGUMoppid. in Anhaltino Principatu: sub Principe ex illustrissima hac Familia: quae primo in Servestanam et Bernburgensem lineas divisa est, ab Henrici Senioris, quem Fridericus II. Imperator Principem Anhaltinum creavit, filiis Sigfrido et Bernardo. Huic Bernardo successit Bernardus II. fil. pater Bernardi III. qui Ascaniâ ab Halberstadiensibus eiectus, Spoliati nomen habuit. Hôc praeter alios natus Otto est, qui Bernardum V. et Ottonem genuit, sine prole exstinctos: Successit saeculô 15. in Bernburgica ditione Georgius agnatus. Rursus dein Ioachimi Ernesti, qui solus, post plura saecula, totius Principatus successor fuerat, filius Christianus, Bernburgicum ramum cepit: laude militari inclitus. Hic A. C. 1591. in Galliam auxiliarem exercitum adduxit. Inde 1592. in Argentinensi bello operam suam Brandeburgicis navavit. Vide Thuan. l. 101. 104. 133. Ex eo in Unione ipse unus e praecipuis et arcanorum omnium particeps, atque Vicarius generalis fuit: illiusque auspiciis A. C. 1610. Iuliacum cum Mauritio Nasslovio cepit. Obiit A. C. 1630. relictis Christianô Iuniore (qui mortuus A. C. 1656. filiis ex Elenora Holsata Victori Amedeo et Carolo Ursino usccessionem transmisit.) atque Fridericô, Hazkerodae dominô. Cui ex priori coniuge Iohanna Elisabetha Nassovia Wilhelmus natus est. Vide Spenerum Syllog. General. Hist. et supra in voce Berneburgum. Urbem Albertus II. Ascanius, qui etiam Ascaniam arcem ab Radbodo exstructam, a Pipino dirutam, restauravit, condidisse dicitur. Pfannerus de praecip. Germaniae Principum gentibus c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.